HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LX: De situ altaris, et vasis ejus

#Exod. XXVII

Positum autem erat altare ante tabernaculum sub divo, non directe ante introitum, sed aliquanto ad meridiem descendens, ita ut ante ipsum immolantes, stantes ad aquilonem, in ipsum tabernaculum, usque ad sancta sanctorum inspicere possent. Et quia stabant ad aquilonem, id est in altaris latere aquilonari, et contra meridiem, quandoque legitur eos sacrificasse ad aquilonem, quandoque ad meridiem. Erantque in usus ejus lebetes ad colligendos cineres cum abundabant, et deportandos, qui in locum secretum et mundum reponebantur, et forcipes ad emundandum ignem altaris. Et fuscinulae quas Graece creagras dicimus, quia inde de caldariis carnes coctae proferebantur, et patilla, quasi vatilla, a vehendo, quibus prunae ab hoc altari, ad altare thymiamatis, deferebantur, praeter cacabos, et ollas ad carnes coquendas, quae tamen juxta altare non coquebantur, omnia vero aenea erant. Hebraeus vero sic habet: Facies ejus ollas, et ejus pallas, et ejus pelves, et ejus uncinos, et ejus ignium receptacula.